LATIN

 

ECCLESIA SANCTAE CRUCIS

 

rude’ aut ‘rood’ verbum est antiquum quod Anglice significat crucem in qua Christus mortuus est.

 

prima ecclesia, hoc in loco a rege David primo a.D. MCXXIX condita, igni anno MCDVI deleta est. haud multo post, per procuratorem patrimonii Scotici pecunia data est ut nova ecclesia aedificaretur. itaque navis et ala australis et turris circa annum MCDXIV perfectae sunt. haec pars ecclesiae, columnis more Scottorum teretibus, fornicibus Gothicis, tecto quod robore erat factum pristino ornata, hodie, ut videtur, multum est similis, quamvis saepe mutata, illius quae primo est aedificata.

 

attamen, quod ecclesia minor erat quam ut coetum continere posset, absida, id est pars ad orientem vergens, inter annos MDVII et MDXLVI a fabris oppidi aedificata est. Iohannes Coutts, arte et scientia antecellens, lapicidarum dux erat.

 

a.D. MDCLVI, cum simultas inter duos sacerdotes ecclesiae comitesque eorum orta esset, decuriones parietem, quo in loco traiectus nunc est, statuerunt et duo munera, ecclesiam orientalem et ecclesiam occidentalem, ita fecerunt ut duae ecclesiae, sacerdotes duo, essent. quae rerum condicio usque ad annum MCMXXXV perduravit. quoanno duo coetus sub sacerdote uno coniuncti sunt.  

 

per annos MCMXXXVI ad MCMXL ecclesia multum refecta est: paries enim, quae duas ecclesias separaverat, detracta; duo transepta, quae breves erant, producta; tectum traiectus fornicibus coniunctis aedificatum; pavimenta absidae et cancellorum elevata; sacraria et consistorium sub pavimento absidae aedificata.

 

per annos MCMLXV ad MCMLXVIII alia refectio consecuta est: lapides qui complures fenestras delinuerunt renovati; multi lapides qui erant putres restituti; interstites lapidum omnium gypso novo refectae; hypocausis reparata. anno MCMLXX sex campanae, quae in turre sunt, aere refusae atque iterum suspensae. quae iam manu aut machina sonitum edere possunt. inter annos MCMLXXXVII et MCMXCIII erat tertia et magna refectio quae libris stetit.

 

hac in ecclesia Deum venerata est Maria regina Scottorum et orationes habuit Iohannes Knox. filius Mariae, Iacobus sextus Scotiae, qui anno MDCIII post mortem Elizabeth reginae Iacobus primus Angliae factus est, a.d. IV Kal. Aug. anno MDLXVII diademate regali infans hic affectus est. ita evenit ut haec ex omnibus ecclesiis quae sunt in Britanniae et in quibus homines venerari solent, nisi autem abbatia Westminstri apud Londinienses, sola sit ecclesia in qua promulgatio regis facta est.

 

rogamus ut hunc libellum ab ecclesia non auferas.